Mihi tantum tribui dicis quantum ego nec adgnosco nec postulo, facis amice; sed, ut mihi videris, non recte iudicas de catone; aut enim nemo, quod quidem magis credo, aut si quisquam, ille sapiens fuit. quo modo, ut alia omittam, mortem filii tulit! memineram paulum.