{"id":3251,"date":"2019-07-20T05:54:28","date_gmt":"2019-07-20T05:54:28","guid":{"rendered":"https:\/\/amj.website\/cosmos\/?post_type=programs&p=3251"},"modified":"2019-07-20T05:54:28","modified_gmt":"2019-07-20T05:54:28","slug":"advanced-diploma-of-business-marketing","status":"publish","type":"programs","link":"https:\/\/cosmosconsultancy.in\/programs\/advanced-diploma-of-business-marketing\/","title":{"rendered":"Advanced Diploma of Business (Marketing)"},"content":{"rendered":"
Ut tamquam in herbis non fallacibus fructus appareat, non sunt illae quidem repudiandae, vetustas tamen suo loco conservanda; maxima est enim vis vetustatis et consuetudinis. quin in ipso equo, cuius modo feci mentionem, si nulla res impediat, nemo est, quin eo, quo consuevit, libentius utatur quam intractato et novo. nec vero in hoc quod est animal, sed in iis etiam quae sunt inanima, consuetudo valet, cum locis ipsis delectemur, montuosis etiam et silvestribus, in quibus diutius commorati sumus. tu autem, fanni, quod mihi tantum tribui dicis quantum ego nec adgnosco nec postulo, facis amice; sed, ut mihi videris, non recte iudicas de catone; aut enim nemo, quod quidem magis credo, aut si quisquam, ille sapiens fuit. quo modo, ut alia omittam, mortem filii tulit! memineram paulum, videram galum, sed hi in pueris.<\/p>\n